Bible Study: FrontPage




 

I Timotheum, Chapter 3

Bible Study - I Timotheum 3 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Fidelis sermo: si quis episco patum appetit, bonum opus de siderat.
  
2. Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,
  
3. non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum,
  
4. suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate
  
5. — si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? C,
  
6. non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli.
  
7. Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli.
  
8. Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes,
  
9. habentes mysterium fidei in conscientia pura.
  
10. Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes.
  
11. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
  
12. Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus;
  
13. qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.
  
14. Haec tibi scribo sperans venire ad te cito;
  
15. si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
  
16. Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatus est in gentibus, creditus est in mumdo, assumptus est in gloria.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES