Bible Study: FrontPage




 

II Corinthios, Chapter 2

Bible Study - II Corinthios 2 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos;
  
2. si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?
  
3. Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est.
  
4. Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam carita tem habeo abundantius in vos.
  
5. Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos.
  
6. Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus,
  
7. ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est.
  
8. Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem;
  
9. ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in omnibus oboedientes sitis.
  
10. Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
  
11. ut non circumveniamur a Satana; non enim ignoramus cogitationes eius.
  
12. Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
  
13. non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam.
  
14. Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.
  
15. Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt:
  
16. aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus?
  
17. Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES