Bible Study: FrontPage




 

II Machabaeorum, Chapter 11

Bible Study - II Machabaeorum 11 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Sed parvo prorsus post tem pore, Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his, quae acciderant,
  
2. congregatis octoginta milibus et equitatu universo, veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem Graecis habitaculum facturum;
  
3. templum vero in pecuniae quaestum sicut cetera delubra gentium habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium facturum,
  
4. nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis.
  
5. Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat.
  
6. Ut autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt eum expugnare praesidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel.
  
7. Et ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem et prompto animo impetum fecerunt.
  
8. Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans.
  
9. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare.
  
10. Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem, miserante super eos Domino.
  
11. Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt.
  
12. Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
  
13. Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo auxiliante, misit ad eos
  
14. suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse.
  
15. Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de Iudaeis, rex concessit.
  
16. Nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes: “ Lysias populo Iudaeorum salutem.
  
17. Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes responsum rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud significabantur.
  
18. Quaecumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui; et, quae res permittebat, concessit.
  
19. Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo.
  
20. De ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
  
21. Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Iovis Corinthii die vicesima et quarta ”.
  
22. Regis autem epistula ista continebat: “ Rex Antiochus Lysiae fratri salutem.
  
23. Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam,
  
24. audientes Iudaeos non consensisse patri, ut transferrentur ad Graecas institutiones, sed suo ipsorum instituto adhaerentes postulare sibi concedi legitima sua;
  
25. cupientes igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse, iudicamus templum illis restitui remque agi secundum suorum maiorum consuetudinem.
  
26. Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum instaurationi deserviant ”.
  
27. Ad gentem vero regis epistula talis erat: “ Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem.
  
28. Si valetis, sic est, ut volumus; sed et ipsi bene valemus.
  
29. Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari.
  
30. His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis Xanthici, erit dextera cum securitate,
  
31. ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et nemo eorum ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam gesta sunt.
  
32. Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.
  
33. Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die ”.
  
34. Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: “ Quintus Memmius, Titus Manius, legati Romanorum populo Iudaeorum salutem.
  
35. De his, quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos consentimus.
  
36. De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittite inter vos conferentes de his, ut proponamus, sicut congruit vobis; nos enim Antiochiam accedimus.
  
37. Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis.
  
38. Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES