Bible Study: FrontPage




 

II Samuelis, Chapter 8

Bible Study - II Samuelis 8 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et humiliavit eos; et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim.
  
2. Et percussit Moab et mensus est eos funiculo sternens eos in terra; mensus est autem duos funiculos ad occidendum et unum funiculum plenum ad vivificandum; factusque est Moab David serviens sub tributo.
  
3. Et percussit David Adadezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est, ut dominaretur super flumen Euphraten.
  
4. Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum; dereliquit autem ex eis centum currus.
  
5. Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer regi Soba, et percussit David de Syria viginti duo milia virorum;
  
6. et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.
  
7. Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adadezer, et detulit ea in Ierusalem;
  
8. et de Tebah et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis.
  
9. Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer
  
10. et misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea,
  
11. quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat:
  
12. de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalec et de manibus Adadezer filii Rohob regis Soba.
  
13. Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle Salis, caesis decem et octo milibus.
  
14. Et posuit in Idumaea praesidia; et facta est universa Idumaea serviens David. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.
  
15. Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.
  
16. Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis,
  
17. et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba.
  
18. Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES