Bible Study: FrontPage




 

Actus Apostolorum, Chapter 24

Bible Study - Actus Apostolorum 24 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Post quinque autem dies, descendit princeps sacerdo tum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum.
  
2. Et citato eo, coepit accusare Tertullus dicens: “ Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur genti huic per tuam providentiam,
  
3. semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
  
4. Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
  
5. Invenimus enim hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis, qui sunt in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum,
  
6. qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehendimus,
  
  
8. a quo poteris ipse diiudicans de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum ”.
  
9. Adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere.
  
10. Respondit autem Paulus, annuente sibi praeside dicere: “ Ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo de causa mea rationem reddam,
  
11. cum possis cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem,
  
12. et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate,
  
13. neque probare possunt tibi, de quibus nunc accusant me.
  
14. Confiteor autem hoc tibi, quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta,
  
15. spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum.
  
16. In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.
  
17. Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes;
  
18. in quibus invenerunt me purificatum in templo, non cum turba neque cum tumultu;
  
19. quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse et accusare, si quid haberent adversum me;
  
20. aut hi ipsi dicant quid invenerint iniquitatis, cum starem in concilio,
  
21. nisi de una hac voce, qua clamavi inter eos stans: De resurrectione mortuorum ego iudicor hodie apud vos! ”.
  
22. Distulit autem illos Felix certissime sciens ea, quae de hac via sunt, dicens: “ Cum tribunus Lysias descenderit, cognoscam causam vestram ”,
  
23. iubens centurioni custodiri eum et habere mitigationem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei.
  
24. Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum.
  
25. Disputante autem illo de iustitia et continentia et de iudicio futuro, timefactus Felix respondit: “ Quod nunc attinet, vade; tempore autem opportuno accersiam te ”,
  
26. simul et sperans quia pecunia daretur sibi a Paulo; propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo.
  
27. Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Porcium Festum; volensque gratiam praestare Iudaeis, Felix reliquit Paulum vinctum.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES