Bible Study: FrontPage




 

Colossenses, Chapter 2

Bible Study - Colossenses 2 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vo bis et pro his, qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne,
  
2. ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi,
  
3. in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
  
4. Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum.
  
5. Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae.
  
6. Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate,
  
7. radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione.
  
8. Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum;
  
9. quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter,
  
10. et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis;
  
11. in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi;
  
12. consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis;
  
13. et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta,
  
14. delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci;
  
15. exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso.
  
16. Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum,
  
17. quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.
  
18. Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
  
19. et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei.
  
20. Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini:
  
21. “ Ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris ”,
  
22. quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum?
  
23. Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES