Bible Study: FrontPage




 

Deuteronomium, Chapter 34

Bible Study - Deuteronomium 34 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in verticem Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan
  
2. et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae usque ad mare occidentale
  
3. et Nageb et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor.
  
4. Dixitque Dominus ad eum: “ Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ”.
  
5. Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, iubente Domino.
  
6. Et sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor; et non cognovit homo sepulcrum eius usque in praesentem diem.
  
7. Moyses centum et viginti annorum erat, quando mortuus est; non caligavit oculus eius, nec robur illius defecit.
  
8. Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus; et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
  
9. Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque, sicut praecepit Dominus Moysi.
  
10. Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,
  
11. in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius,
  
12. et in cuncta manu robusta magnisque mirabilibus, quae fecit Moyses coram universo Israel.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES