Bible Study: FrontPage




 

Ecclesiastes, Chapter 4

Bible Study - Ecclesiastes 4 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Verti me ad alia et vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et ecce lacrimae oppressorum, et nemo consolator; et ex parte opprimentium violentia, et nemo consolator.
  
2. Et laudavi magis mortuos, qui iam defuncti sunt, quam viventes, qui adhuc vitam agunt,
  
3. et feliciorem utroque iudicavi, qui necdum natus est nec vidit opera mala, quae sub sole fiunt.
  
4. Rursum contemplatus sum omnes labores et omnem successum operis, et hoc esse zelum in proximum suum. Et in hoc ergo vanitas et afflictio spiritus.
  
5. Stultus complicat manus suas et comedit carnes suas.
  
6. Melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et afflictione spiritus.
  
7. Iterum repperi et aliam vanitatem sub sole:
  
8. unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis, nec recogitat dicens: “ Cui laboro et fraudo animam meam bonis?”. In hoc quoque vanitas est et occupatio pessima.
  
9. Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo,
  
10. quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se.
  
11. Insuper, si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet?
  
12. Et, si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistent ei. Et fu niculus triplex non cito rumpitur.
  
13. Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto, qui iam nescit erudiri.
  
14. Ille enim de domo carceris exivit, ut regnaret, etiamsi in regno istius natus sit pauper.
  
15. Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole, cum adulescente illo secundo, qui consurgebat pro eo.
  
16. Infinitus numerus erat populi, omnium, quos ipse praecedebat; sed qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. Et hoc vanitas et afflictio spiritus.
  
17. Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut audias, melius est quam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt se malum facere.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES