Bible Study: FrontPage




 

Ecclesiasticus, Chapter 29

Bible Study - Ecclesiasticus 29 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Qui facit misericordiam, feneratur proximo suo; et, qui confortat manu, mandata servat.
  
2. Fenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo.
  
3. Confirma verbum et fideliter age cum illo, et omni tempore invenies, quod tibi necessarium est.
  
4. Multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his, qui se adiuverunt.
  
5. Donec accipiat, osculatur manus dantis et de possessionibus proximi humiliat vocem suam;
  
6. et in tempore redditionis postulabit tempus, et reddet verba taedii et murmurationum et tempus causabitur.
  
7. Si autem potuerit reddere, adversabitur; solidi vix reddet dimidium et computabit illud quasi inventionem.
  
8. Sin autem, fraudabit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis.
  
9. Et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.
  
10. Multi non causa nequitiae non fenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.
  
11. Verumtamen super humilem longanimis esto et pro eleemosyna non trahas illum.
  
12. Propter mandatum assume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum.
  
13. Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
  
14. Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.
  
15. Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo.
  
18. Super scutum roboris et super lanceam ponderis adversus inimicum tuum pugnabit pro te.
  
19. Vir bonus fidem facit pro proximo suo; et, qui perdiderit confusionem, fugiet repromissorem.
  
20. Gratiam fideiussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam.
  
22. Bona repromissoris dissipabit peccator, et ingratus sensu derelinquet liberantem se.
  
24. Repromissio multos perdidit recte agentes et commovit illos quasi fluctus maris;
  
25. viros potentes transmigrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.
  
26. Peccator transgrediens mandata Domini incidet in repromissionem, et, qui conatur lucrum sectari, incidet in iudicium.
  
27. Sponde pro proximo secundum virtutem tuam, sed attende tibi, ne incidas.
  
28. Initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem.
  
29. Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio.
  
30. Super parvo et magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.
  
31. Vita nequam hospitandi de domo in domum, et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os.
  
32. Hospitaberis et pasceris et potaberis sine gratia, et ad haec amara audiet:
  
33. “ Transi, hospes, et orna mensam et, si quae in manu habes, ciba me! ”.
  
34. “ Exi a facie honoratioris! Necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater ”.
  
35. Gravia haec homini habenti sensum: obiurgatio peregrinationis et improperium feneratoris.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES