Bible Study: FrontPage




 

Ecclesiasticus, Chapter 34

Bible Study - Ecclesiasticus 34 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Vana spes et mendax viro insensato, et somnia extollunt imprudentes.
  
2. Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa noctis.
  
3. Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo faciei.
  
4. Ab immundo quid mundabitur? Et a mendace quid verum dicetur?
  
5. Divinationes et auguria et somnia vanitas est,
  
6. et, sicut parturientis, cor phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum.
  
7. Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.
  
8. Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fideli consummatio.
  
9. Vir, qui peregrinatus est, multa didicit, et, qui multa expertus est, enarrabit scienter.
  
10. Qui non est expertus, pauca recognoscit, qui autem peregrinatus est, multiplicat astutiam.
  
12. Multa vidi errando et plurima verba intellexi;
  
13. aliquoties usque ad mortem periclitatus sum et horum causa liberatus sum.
  
14. Spiritus timentium Dominum vivet, et in respectu illius benedicetur.
  
15. Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.
  
16. Qui timet Dominum, nihil trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius.
  
17. Timentis Dominum beata est anima eius.
  
18. Ad quem respicit? Et quis est fortitudo eius?
  
19. Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani,
  
20. custodia offensionis et adiutorium casus, exaltans animam et illuminans oculos, dans sanitatem vitae et benedictionem.
  
21. Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae.
  
22. Immolantis ex iniquo, oblatio maculata, et non sunt beneplacitae hostiae iniustorum.
  
23. Dona iniquorum non probat Altissimus nec respicit in oblationes iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
  
24. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
  
25. Panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum, homo sanguinis est.
  
26. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum;
  
27. et effundit sanguinem, qui fraudem facit mercennario.
  
28. Unus aedificans et unus destruens; quid prodest illis nisi labor?
  
29. Unus orans et unus maledicens; cuius vocem exaudiet Deus?
  
30. Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum: quid proficit lavatio illius?
  
31. Sic homo, qui ieiunat pro peccatis suis, et iterum vadens et eadem faciens. Orationem illius quis exaudiet? Aut quid proficit humiliando se?


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES