Bible Study: FrontPage




 

Ecclesiasticus, Chapter 49

Bible Study - Ecclesiasticus 49 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Memoria Iosiae in compositionem odoris facta opere pigmentarii;
  
2. in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini.
  
3. Ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis;
  
4. et gubernavit ad Dominum cor suum et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.
  
5. Praeter David et Ezechiam et Iosiam, omnes peccatum commiserunt;
  
6. nam reliquerunt legem Altissimi reges Iudae et contempserunt timorem Dei;
  
7. dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti;
  
8. incenderunt electam sanctuarii civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremiae.
  
9. Nam male tractaverunt illum, ipse autem a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et plantare et renovare.
  
10. Ezechiel, qui vidit visionem gloriae, quam ostendit illi in curru cherubim.
  
11. Nam et commemoratus est inimicorum in imbre et benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias.
  
12. Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo; nam corroboraverunt Iacob et redemerunt eos in fide virtutis.
  
13. Quomodo amplificemus Zorobabel? Nam et ipse quasi signum in dextera manu;
  
14. sic et Iesua filius Iosedec. Qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloriam sempiternam.
  
15. Et Nehemias: in memoria multi temporis, qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras; qui erexit domos nostras.
  
16. Nemo creatus est in terra qualis Henoch; nam et ipse assumptus est a terra.
  
17. Neque ut Ioseph natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis;
  
18. et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt.
  
19. Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES