Bible Study: FrontPage




 

Ecclesiasticus, Chapter 5

Bible Study - Ecclesiasticus 5 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Ne innitaris possessionibus tuis et ne dixeris: “ Est mihi sufficiens vita ”.
  
2. Ne sequaris fortitudinem tuam, ut ambules in concupiscentiis cordis tui,
  
3. et ne dixeris: “ Quis praevalebit in me? ” aut “ Quis me subiciet propter facta mea? ”. Deus enim vindicans vindicabit.
  
4. Ne dixeris: “ Peccavi, et quid mihi accidit triste? ”. Altissimus enim est patiens redditor.
  
5. De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum
  
6. et ne dicas: “ Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur ”;
  
7. misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et super peccatores requiescit ira illius.
  
8. Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem.
  
9. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae abripieris.
  
10. Ne innitaris divitiis iniustis, nihil enim proderunt in die calamitatis.
  
11. Non ventiles in omnem ventum et non eas in omnem viam; sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
  
12. Esto firmus in sensu tuo et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et iustitiae.
  
13. Esto velox ad audiendum verbum, ut intellegas et cum tarditate proferas responsum.
  
14. Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris.
  
15. Honor et ignominia in sermone; lingua vero homini subversio est ipsius.
  
16. Non appelleris susurro, et lingua tua ne calumnieris.
  
17. Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES