Bible Study: FrontPage




 

Ephesios, Chapter 2

Bible Study - Ephesios 2 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et vos, cum essetis mortui de lictis et peccatis vestris,
  
2. in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;
  
3. in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri.
  
4. Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
  
5. et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati —
  
6. et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu,
  
7. ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu.
  
8. Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est:
  
9. non ex operibus, ut ne quis glorietur.
  
10. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.
  
11. Propter quod memores estote, quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta,
  
12. quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo.
  
13. Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
  
14. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua,
  
15. legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem,
  
16. et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso.
  
17. Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope;
  
18. quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
  
19. Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei,
  
20. superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu,
  
21. in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino,
  
22. in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES