Bible Study: FrontPage




 

Ephesios, Chapter 6

Bible Study - Ephesios 6 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum.
  
2. Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,
  
3. ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.
  
4. Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
  
5. Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo;
  
6. non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo;
  
7. cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus,
  
8. scientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.
  
9. Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum.
  
10. De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.
  
11. Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.
  
12. Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus.
  
13. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare.
  
14. State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
  
15. et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis,
  
16. inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere;
  
17. et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei;
  
18. per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
  
19. et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii,
  
20. pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui.
  
21. Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino,
  
22. quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
  
23. Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
  
24. Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES