Bible Study: FrontPage




 

Esther, Chapter 7

Bible Study - Esther 7 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
  
2. Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: “ Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis ”.
  
3. Ad quem illa respondit: “ Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et populum meum, pro quo obsecro.
  
4. Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem ”.
  
5. Respondensque rex Asuerus ait: “ Quis est iste et ubi est, ut haec audeat facere? ”.
  
6. Dixit Esther: “ Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman ”. Quod ille audiens ilico obstupuit coram rege ac regina.
  
7. Rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum palatii. Aman quoque surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege sibi decretum esse malum.
  
8. Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: “ Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea? ”. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius.
  
9. Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: “ En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos ”. Cui dixit rex: “ Appendite eum in eo ”.
  
10. Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis ira quievit.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES