Bible Study: FrontPage




 

Esther supl. 10.3

Bible Study - Esther supl. 10.3 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
3. et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.
  
3. Dixitque Mardochaeus ad omnes: “ A Deo facta sunt ista! ”.
  
3. Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit.
  
3. “ Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam;
  
3. duo autem dracones, ego sum et Aman;
  
3. gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum;
  
3. gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes.
  
3. Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium.
  
3. Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus.
  
3. Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam.
  
3. Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES