Bible Study: FrontPage




 

Esther supl. 3.15

Bible Study - Esther supl. 3.15 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
15. Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata.
  
15. Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur.
  
15. Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos.
  
15. Et invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant:
  
15. “ Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum, et non est alius Deus praeter te.
  
15. Si enim fecissemus legem tuam et praecepta, habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae.
  
15. Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua, venit super nos omnis tribulatio ista.
  
15. Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine, et omnes viae tuae iudicia.
  
15. Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem neque uxores nostras in violationem neque in perditionem, qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc.
  
15. Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES