Bible Study: FrontPage




 

Exodus, Chapter 11

Bible Study - Exodus 11 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet.
  
2. Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea;
  
3. dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ”. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis pharaonis et omni populo.
  
4. Et ait Moyses: “ Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum;
  
5. et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito pharaonis, qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum.
  
6. Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est.
  
7. Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel.
  
8. Descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: "Egredere tu et omnis populus, qui sequitur te". Post haec egrediar ”. Et exivit a pharaone iratus nimis.
  
9. Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Non audiet vos pharao, ut multa signa fiant in terra Aegypti ”.
  
10. Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta haec coram pharaone; et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES