Bible Study: FrontPage




 

Exodus, Chapter 6

Bible Study - Exodus 6 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Dixitque Dominus ad Moysen: “ Nunc videbis quae facturus sim pharaoni; per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua ”.
  
2. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: “ Ego Dominus,
  
3. qui apparui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnipotens; et nomen meum Dominum non indicavi eis.
  
4. Pepigique cum eis foedus, ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae.
  
5. Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei.
  
6. Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum; et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis.
  
7. Et assumam vos mihi in populum et ero vester Deus; et scietis quod ego sum Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum
  
8. et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; daboque illam vobis possidendam, ego Dominus ”.
  
9. Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum.
  
10. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
  
11. “ Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua ”.
  
12. Respondit Moyses coram Domino: “ Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis? ”.
  
13. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti.
  
14. Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi; hae cognationes Ruben.
  
15. Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hae progenies Simeon.
  
16. Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari; anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem.
  
17. Filii Gerson: Lobni et Semei per cognationes suas.
  
18. Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel; anni quoque vitae Caath centum triginta tres.
  
19. Filii Merari: Moholi et Musi; hae cognationes Levi per familias suas.
  
20. Accepit autem Amram uxorem Iochabed amitam suam, quae peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem.
  
21. Filii quoque Isaar: Core et Napheg et Zechri.
  
22. Filii quoque Oziel: Misael et Elisaphan et Sethri.
  
23. Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab sororem Naasson, quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.
  
24. Filii quoque Core: Asir et Elcana et Abiasaph; hae sunt cognationes Coritarum.
  
25. At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel, quae peperit ei Phinees; hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
  
26. Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.
  
27. Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron
  
28. in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in terra Aegypti.
  
29. Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: “ Ego Dominus; loquere ad pharaonem regem Aegypti omnia, quae ego loquor tibi ”.
  
30. Et ait Moyses coram Domino: “ En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me pharao? ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES