Bible Study: FrontPage




 

Ezechiel, Chapter 39

Bible Study - Ezechiel 39 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Tu autem, fili hominis, va ticinare adversum Gog et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem summum Mosoch e Thubal;
  
2. et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de extremo aquilone et adducam te super montes Israel.
  
3. Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam.
  
4. Super montes Israel cades, tu et omnia agmina tua et populi, qui sunt tecum; feris avibus, omni volatili et bestiis terrae dedi te devorandum:
  
5. super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
  
6. Et emittam ignem in Magog et in his, qui habitant in insulis confidenter, et scient quia ego Dominus.
  
7. Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel et non polluam nomen sanctum meum amplius, et scient gentes quia ego Dominus, sanctus in Israel.
  
8. Ecce venit et fit, ait Dominus Deus; haec est dies, de qua locutus sum.
  
9. Et egredientur habitatores de civitatibus Israel et succendent et comburent arma, clipeum et scutum, arcum et sagittas et baculos, manus et contos, et succendent ea igne septem annis.
  
10. Et non portabunt ligna de campis neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos, quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.
  
11. Et erit, in die illa dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quae oppilat viam praetereuntibus; et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis Multitudinis Gog.
  
12. Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus;
  
13. sepeliet autem eum omnis populus terrae, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.
  
14. Et viros iugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant eos, qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam; post menses autem septem quaerere incipient
  
15. et circuibunt peragrantes terram; cumque viderint os hominis, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis Gog.
  
16. Nomen quoque civitatis Amona, et mundabunt terram.
  
17. Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus, dic volucri, universis avibus cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem.
  
18. Carnes fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis: arietes, agni et hirci taurique saginati de Basan sunt omnes;
  
19. et comedetis adipem in saturitatem et bibetis sanguinem in ebrietatem de victima, quam ego immolabo vobis.
  
20. Et saturabimini super mensam meam de equo et de iugali currus, de forti et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
  
21. Et ponam gloriam meam in gentibus, et videbunt omnes gentes iudicium meum, quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos;
  
22. et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps,
  
23. et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod reliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manus hostium suorum, et ceciderint in gladio universi.
  
24. Iuxta immunditiam eorum et scelera eorum feci eis et abscondi faciem meam ab illis.
  
25. Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc restituam Iacob et miserebor omnis domus Israel et assumam zelum pro nomine sancto meo.
  
26. Et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem, quam praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter; et nemo erit qui exterreat.
  
27. Et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum,
  
28. et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes et congregaverim eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
  
29. Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super domum Israel ”, ait Dominus Deus.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES