Bible Study: FrontPage




 

Ezechiel, Chapter 9

Bible Study - Ezechiel 9 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: “ Appro pinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua ”.
  
2. Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum.
  
3. Et gloria Dei Israel elevata est de cherub, super quem erat, ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis.
  
4. Et dixit Dominus ad eum: “ Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius ”.
  
5. Et illis dixit, audiente me: “ Transite per civitatem sequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini:
  
6. senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite ”. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
  
7. Et dixit ad eos: “Contaminate domum et implete atria interfectis. Egredimini ”. Et egressi sunt et percutiebant eos, qui erant in civitate.
  
8. Et caede completa, remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio: “Heu, Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Ierusalem? ”.
  
9. Et dixit ad me: “ Iniquitas domus Israel et Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est iniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt”;
  
10. igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam ”.
  
11. Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in lumbis suis, respondit verbum dicens: “ Feci, sicut praecepisti mihi ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES