Bible Study: FrontPage




 

Habacuc, Chapter 3

Bible Study - Habacuc 3 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Oratio Habacuc prophetae. Secundum melodiam lamentationum.
  
2. Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
  
3. Deus a Theman veniet, et Sanctus de monte Pharan. — Selah. Operit caelos gloria eius, et laudis eius plena est terra.
  
4. Splendor eius ut lux erit, radii ex manibus eius: ibi abscondita est fortitudo eius.
  
5. Ante faciem eius ibit mors, et egredietur pestis post pedes eius.
  
6. Stetit et concussit terram, aspexit et dissolvit gentes. Et contriti sunt montes saeculi, incurvati sunt colles antiqui ab itineribus aeternitatis eius.
  
7. In afflictione vidi tentoria Chusan; turbantur pelles terrae Madian.
  
8. Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices.
  
9. Suscitans suscitabis arcum tuum, sagittis replevisti pharetram tuam. — Selah. In fluvios scindes terram,
  
10. viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas.
  
11. Sol et luna steterunt in habitaculo suo, prae luce sagittarum tuarum discedunt, prae splendore fulgurantis hastae tuae.
  
12. In fremitu calcabis terram, in furore conteres gentes.
  
13. Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo. Percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum usque ad petram. — Selah.
  
14. Confodisti iaculis tuis caput bellatorum eius, venientium ut turbo ad dispergendum me; exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito.
  
15. Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
  
16. Audivi, et conturbatus est venter meus, ad vocem contremuerunt labia mea. Ingreditur putredo in ossibus meis, et subter me vacillant gressus mei. Conquiescam in die tribulationis, ut ascendat super populum, qui invadit nos.
  
17. Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus.
  
18. Ego autem in Domino gaudebo et exsultabo in Deo salvatore meo.
  
19. Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me. Magistro chori. Ad sonitum chordarum.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES