Bible Study: FrontPage




 

Osee, Chapter 12

Bible Study - Osee 12 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis ” C.
  
2. Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert.
  
3. Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.
  
4. In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo.
  
5. Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
  
6. Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius.
  
7. “ Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper ”.
  
8. Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit.
  
9. Et dixit Ephraim: “ Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi ”.
  
10. “ Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus.
  
11. Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines ”.
  
12. Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri.
  
13. Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit.
  
14. Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est.
  
15. Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES