Bible Study: FrontPage




 

Isaias, Chapter 11

Bible Study - Isaias 11 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de radice eius ascendet;
  
2. et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini;
  
3. et deliciae eius in timore Domini. Non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium decernet;
  
4. sed iudicabit in iustitia pauperes et decernet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
  
5. Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius.
  
6. Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus et leo simul saginabuntur, et puer parvulus minabit eos.
  
7. Vitula et ursus pascentur, simul accubabunt catuli eorum; et leo sicut bos comedet paleas.
  
8. Et ludet infans ab ubere super foramine aspidis; et in cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.
  
9. Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt.
  
10. In die illa radix Iesse stat in signum populorum; ipsam gentes requirent, et erit sedes eius gloriosa.
  
11. Et erit in die illa: rursus extendet Dominus manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relictum erit ab Assyria et ab Aegypto et a Phatros et ab Aethiopia et ab Elam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris;
  
12. et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israel et dispersos Iudae colliget a quattuor plagis terrae.
  
13. Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Iudae abscindentur; Ephraim non aemulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim.
  
14. Et volabunt in umeros Philisthim ad mare, simul praedabuntur filios orientis: in Edom et Moab extendent manus suas, et filii Ammon oboedient eis.
  
15. Et exsiccabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet illud in septem rivos, ita ut transire faciat eos calceatos.
  
16. Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyria, sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de terra Aegypti.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES