|
Isaias, Chapter 12
1. Et dices in die illa: “ Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me.
2. Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem ”.
3. Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
4. Et dicetis in die illa: “ Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius.
5. Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in universa terra.
6. Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel ”.
|
|
Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.
|
|
This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com |
|
|
SELECT VERSION
COMPARE WITH OTHER BIBLES
|
|