Bible Study: FrontPage




 

Isaias, Chapter 21

Bible Study - Isaias 21 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili.
  
2. Visio dura nuntiata est mihi: praedo praedatur, et vastator vastat. Ascende, Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare feci.
  
3. Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem.
  
4. Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem.
  
5. Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt, bibunt. Surgite, principes, ungite clipeum.
  
6. Haec enim dixit mihi Dominus: “ Vade et pone speculatorem; quodcumque viderit, annuntiet.
  
7. Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu ”.
  
8. Et clamavit speculator: “ Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus.
  
9. Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum ”. Et respondit et dixit: “ Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram ”.
  
10. Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis.
  
11. Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: “ Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? ”.
  
12. Dixit custos: “ Venit mane, sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite ”.
  
13. Oraculum in solitudine. In saltu, in solitudine dormietis, turmae Dedanim.
  
14. Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Thema; cum panibus occurrite fugienti:
  
15. a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii nudati, a facie arcus extenti, a facie gravis proelii.
  
16. Quoniam haec dicit Dominus ad me: “ Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;
  
17. et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES