Bible Study: FrontPage




 

Isaias, Chapter 32

Bible Study - Isaias 32 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt.
  
2. Et erit vir sicut latibulum a vento et refugium a tempestate, sicut rivi aquarum in sitiente terra et umbra petrae magnae in terra arida.
  
3. Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt,
  
4. et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
  
5. Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus appellabitur maior;
  
6. stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat.
  
7. Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat.
  
8. Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget.
  
9. Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum.
  
10. Post dies enim et annum vos pavebitis confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
  
11. Obstupescite, vanae; pavete, confidentes, exuite vos et nudate vos, accingite lumbos vestros.
  
12. Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
  
13. Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem.
  
14. Domus enim dimissa est; multitudo urbis relicta est, Ophel et Bahan erunt speluncae usque in aeternum, gaudium onagrorum, pascua gregum,
  
15. donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur,
  
16. et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in horto sedebit;
  
17. et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum.
  
18. Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in tabernaculis fiduciae et in locis securis.
  
19. Et penitus cadet saltus, et profunde deprimetur civitas.
  
20. Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES