Bible Study: FrontPage




 

Isaias, Chapter 7

Bible Study - Isaias 7 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam.
  
2. Et nuntiaverunt domui David dicentes: “ Requievit Syria super Ephraim ”. Et commotum est cor eius et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
  
3. Et dixit Dominus ad Isaiam: “ Egredere in occursum Achaz, tu et Seariasub (id est Reliquiae revertentur) filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in viam agri fullonis;
  
4. et dices ad eum: Vide, ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, ob ardorem irae Rasin et Syriae et filii Romeliae,
  
5. eo quod consilium malum inierit contra te Syria, Ephraim et filius Romeliae dicentes:
  
6. “Ascendamus ad Iudam et terrorem iniciamus ei et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel” ”.
  
7. Haec dicit Dominus Deus: “ Non stabit et non erit!
  
8. Caput enim Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus;
  
9. et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis ”.
  
10. Et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens:
  
11. “ Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra ”.
  
12. Et dixit Achaz: “ Non petam et non tentabo Dominum ”.
  
13. Et dixit: “ Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?
  
14. Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;
  
15. butyrum et mel comedet, ut ipse sciat reprobare malum et eligere bonum.
  
16. Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, desolabitur terra, cuius tu formidas duos reges;
  
17. adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda, regem Assyriorum ”.
  
18. Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti, et api, quae est in terra Assur;
  
19. et venient et requiescent omnes in vallibus praeruptis et in cavernis petrarum et in omnibus frutetis et in omnibus pascuis.
  
20. In die illa radet Dominus in novacula conducta e regione trans flumen C in rege Assyriorum C caput et pilos pedum et barbam quoque abradet.
  
21. Et erit in die illa: nutriet homo vitulam et duas oves
  
22. et prae ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis, qui relictus fuerit in medio terrae.
  
23. Et erit in die illa: omnis locus, ubi fuerint mille vites mille argenteis, spinae et vepres erunt.
  
24. Cum sagittis et arcu ingredientur illuc, vepres enim et spinae erit universa terra.
  
25. Et in omnes montes, qui in sarculo sarriebantur, nemo veniet prae terrore spinarum et veprium, et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES