Bible Study: FrontPage




 

Iacobi, Chapter 3

Bible Study - Iacobi 3 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Nolite plures magistri fieri, fra tres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus.
  
2. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus.
  
3. Si autem equorum frenos in ora mittimus ad oboediendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
  
4. Ecce et naves, cum tam magnae sint et a ventis validis minentur, circumferuntur a minimo gubernaculo, ubi impetus dirigentis voluerit;
  
5. ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exsultat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!
  
6. Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna.
  
7. Omnis enim natura et bestiarum et volucrum et serpentium et etiam cetorum domatur et domita est a natura humana;
  
8. linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero.
  
9. In ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt;
  
10. ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri.
  
11. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?
  
12. Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere aquam.
  
13. Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.
  
14. Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem.
  
15. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica;
  
16. ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
  
17. Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione;
  
18. fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES