|
Ieremias, Chapter 47
1. Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam.
2. Haec dicit Dominus: “ Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae
3. a strepitu ungularum fortium equorum eius, a commotione quadrigarum eius et tumultu rotarum illius; non respexerunt patres filios, manibus dissolutis,
4. pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor.
5. Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon; reliquiae Enacim, usquequo incidetis vos?
6. O mucro Domini, usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare et sile.
7. Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas regiones ibique condixerit illi? ”.
|
|
Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.
|
|
This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com |
|
|
SELECT VERSION
COMPARE WITH OTHER BIBLES
|
|