Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 11

Bible Study - Iob 11 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
  
2. “ Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur? Aut vir verbosus iustificabitur?
  
3. Vaniloquium tuum viros tacere faciet, et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
  
4. Dixisti enim: “Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo”.
  
5. Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi,
  
6. ut ostenderet tibi secreta sapientiae et arcana consilia eius, et intellegeres quod multo minora quaerat a te, quam meretur iniquitas tua.
  
7. Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
  
8. Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior inferno, et quid cognosces?
  
9. Longior terra mensura eius et latior mari.
  
10. Si subverterit vel concluserit et coarctaverit, quis contradicet ei?
  
11. Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem nonne considerat?
  
12. Sed et vir vacuus cordatus fit, et homo tamquam pullum onagri nascitur.
  
13. Tu autem, si cor tuum firmaveris et expanderis ad eum manus tuas,
  
14. si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia,
  
15. tunc levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis.
  
16. Miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis.
  
17. Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.
  
18. Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.
  
19. Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
  
20. Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum exhalatio animae ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES