Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 16

Bible Study - Iob 16 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Respondens autem Iob dixit:
  
2. “ Audivi frequenter talia! onsolatores molesti omnes vos estis.
  
3. Numquid habebunt finem verba ventosa, aut quid te exacerbat, ut respondeas?
  
4. Poteram et ego similia vestri loqui, si esset anima vestra pro anima mea! Concinnarem super vos sermones et moverem caput meum super vos.
  
5. Roborarem vos ore meo et motum labiorum meorum non cohiberem.
  
6. Si locutus fuero, non quiescet dolor meus et, si tacuero, non recedet a me;
  
7. nunc autem defatigavit me dolor meus, et tu vastasti omnem coetum meum.
  
8. Rugae meae testimonium dicunt contra me; et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi,
  
9. Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me.
  
10. Aperuerunt super me ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam, simul conferti contra me.
  
11. Concludit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradit.
  
12. Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum. Tenuit cervicem meam, confregit me et posuit me sibi quasi in signum.
  
13. Circumdedit me lanceis suis, scidit lumbos meos, non pepercit et effudit in terra iecur meum.
  
14. Dirupit me rumpens et diruens, irruit in me quasi gigas.
  
15. Saccum consui super cutem meam et dimisi in terram cornu meum.
  
16. Facies mea rubuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt;
  
17. attamen absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas preces.
  
18. Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
  
19. Ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis.
  
20. Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus.
  
21. Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, sicut iudicatur filius hominis cum collega suo.
  
22. Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES