Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 3

Bible Study - Iob 3 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
  
2. et locutus est:
  
3. “ Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: “Conceptus est homo”.
  
4. Dies ille vertatur in tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
  
5. Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
  
6. Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni nec numeretur in mensibus.
  
7. Sit nox illa solitaria nec laude digna;
  
8. maledicant ei, qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
  
9. Obtenebrentur stellae crepusculi eius; exspectet lucem, et non sit, nec videat palpebras aurorae,
  
10. quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
  
11. Quare non in vulva mortuus sum? Egressus ex utero non statim perii?
  
12. Quare exceptus genibus? Cur lactatus uberibus?
  
13. Nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
  
14. cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines,
  
15. aut cum principibus, qui possident aurum et replent domos suas argento.
  
16. Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
  
17. Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
  
18. Et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris.
  
19. Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
  
20. Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animae sunt?
  
21. Qui exspectant mortem, et non venit, et effodiunt quaerentes illam magis quam thesauros;
  
22. gaudentque vehementer et laetantur sepulcro.
  
23. Viro, cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.
  
24. Antequam comedam, suspiro, et quasi inundantes aquae sic rugitus meus.
  
25. Quia timor, quem timebam, evenit mihi, et, quod verebar, accidit.
  
26. Non dissimulavi, non silui, non quievi, et venit super me indignatio ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES