Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 30

Bible Study - Iob 30 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei;
  
2. quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et robur iuvenile perierat totum.
  
3. Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, serotino tempore fiebant turbo et vastatio;
  
4. et mandebant herbas et arborum frutices, et radix iuniperorum erat cibus eorum.
  
5. De medio eiciebantur, clamabant contra eos tamquam fures;
  
6. ad ripas habitabant torrentium et in cavernis terrae et petrarum;
  
7. inter frutices rudebant, sub sentibus se congerebant;
  
8. filii stultorum et ignobilium et de terra penitus exturbati.
  
9. Nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis in proverbium.
  
10. Abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur.
  
11. Pharetram enim suam aperuit et afflixit me et frenum in os meum immisit.
  
12. Ad dexteram progenies surrexerunt; pedes meos subverterunt et complanaverunt contra me semitas ruinae.
  
13. Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.
  
14. Quasi rupto muro et aperto irruerunt super me et sub ruinis devoluti sunt.
  
15. Versi sunt contra me in terrores, persequitur quasi ventus principatum meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
  
16. Nunc autem in memetipso effunditur anima mea; et possident me dies afflictionis.
  
17. Nocte os meum perforatur doloribus; et, qui me comedunt, non dormiunt.
  
18. In multitudine roboris tenent vestimentum meum et quasi capitio tunicae succinxerunt me.
  
19. Proiecit me in lutum, et assimilatus sum favillae et cineri.
  
20. Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me.
  
21. Mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi.
  
22. Elevasti me et quasi super ventum ponens dissolvisti me.
  
23. Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
  
24. Verumtamen non ad ruinam mittit manum; et in exitio eius erit salvatio.
  
25. An non flebam quondam super eo, qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi?
  
26. Exspectabam bona, et venerunt mihi mala; praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae.
  
27. Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie; praevenerunt me dies afflictionis.
  
28. Taetro vultu incedebam sine consolatione, consurgens in turba clamabam.
  
29. Frater fui draconum et socius struthionum.
  
30. Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate.
  
31. Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES