Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 31

Bible Study - Iob 31 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine.
  
2. Quae enim pars mea apud Deum desuper, et quae hereditas apud Omnipotentem in excelsis?
  
3. Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniustitiam?
  
4. Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat?
  
5. Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
  
6. appendat me in statera iusta et sciat Deus integritatem meam.
  
7. Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula,
  
8. seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur.
  
9. Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
  
10. molat pro alio uxor mea, et super illam incurventur alii.
  
11. Hoc enim nefas est et iniquitas iudicialis;
  
12. ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina.
  
13. Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me,
  
14. quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus; et, cum quaesierit, quid respondebo illi?
  
15. Numquid non in ventre fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in visceribus unus?
  
16. Si negavi, quod volebant, pauperibus et oculos viduae languescere feci;
  
17. si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea,
  
18. quia ab infantia mea educavi eum ut pater et de ventre matris meae direxi eam;
  
19. si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem;
  
20. si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est;
  
21. si levavi super pupillum manum meam, cum viderem in porta adiutorium mihi,
  
22. umerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus lacertorum confringatur,
  
23. quia timor super me calamitas a Deo, et contra maiestatem eius nihil valerem!
  
24. Si putavi aurum securitatem meam et obryzo dixi: Fiducia mea!;
  
25. si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima repperit manus mea;
  
26. si vidi solem, cum fulgeret, et lunam incedentem clare,
  
27. et decepit me in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo,
  
28. quae est iniquitas iudicialis, eo quod negassem Deum desuper;
  
29. si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum,
  
30. cum non dederim ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius;
  
31. si non dixerunt viri tabernaculi mei: “Quis det, qui de carnibus eius non saturatus sit?”;
  
32. foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit;
  
33. si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam;
  
34. si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et magis tacui nec egressus sum ostium.
  
35. Quis mihi tribuat auditorem? Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi! Ecce liber, quem scripsit vir litis meae,
  
36. ut in umero meo portem illum et alligem illum quasi coronam mihi.
  
37. Numerum graduum meorum pronuntiabo illi et quasi principem adibo eum.
  
38. Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent;
  
39. si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius afflixi,
  
40. pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo herba foetida! ”. Finita sunt verba Iob.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES