Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 35

Bible Study - Iob 35 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Igitur Eliu haec rursum locutus est:
  
2. “ Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: “Iustificatio mea coram Deo”?
  
3. Dixisti enim: “Quid ad te? Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?”.
  
4. Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum.
  
5. Suspice caelum et intuere et contemplare nubes quod altiores te sint.
  
6. Si peccaveris, quid facies ei? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum?
  
7. Porro si iuste egeris, quid donabis ei? Aut quid de manu tua accipiet?
  
8. Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
  
9. Propter multitudinem oppressorum clamabunt et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum,
  
10. sed nemo dixit: “Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,
  
11. qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos?”.
  
12. Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
  
13. Etiam, frustra: non audiet Deus, et Omnipotens non intuebitur.
  
14. Omnino cum dixeris: “Non considerat”, iudicium est coram illo, et exspectas eum.
  
15. Et nunc cum dicis: “Ira eius poenas non infert, nec ulciscitur scelus valde”,
  
16. Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES