Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 40

Bible Study - Iob 40 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et respondens Dominus locutus est ad Iob:
  
2. “ Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor? Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ”.
  
3. Respondens autem Iob Domino dixit:
  
4. “ Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum.
  
5. Unum locutus sum, quod non repetam, et alterum, quibus ultra non addam ”.
  
6. Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
  
7. “ Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me.
  
8. Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu iustificeris?
  
9. Et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas?
  
10. Circumda tibi decorem et sublimitatem; gloria et decore induere.
  
11. Effunde vehementiam furoris tui et respiciens omnem arrogantem humilia.
  
12. Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo.
  
13. Absconde eos in pulvere simul et facies eorum claude in fovea;
  
14. et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
  
15. Ecce Behemoth, quem feci tecum; fenum quasi bos comedit.
  
16. Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius.
  
17. Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi femorum eius perplexi sunt.
  
18. Ossa eius velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae.
  
19. Ipse est principium viarum Dei; qui fecit eum, applicabit gladium eius.
  
20. Huic montes tributum ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi.
  
21. Sub lotis silvestribus dormit, in secreto calami et in locis umentibus;
  
22. loti silvestres umbra eum protegunt, circumdant eum salices torrentis.
  
23. Si fluvius intumescat, non tremit; securus est, si prorumpat fluctus ad os eius.
  
24. In oculis eius quis capiet eum et in sudibus perforabit nares eius?
  
25. An extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius?
  
26. Numquid pones iuncum in naribus eius aut spina perforabis maxillam eius?
  
27. Numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia?
  
28. Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?
  
29. Numquid illudes ei quasi avi aut ligabis eum pro puellis tuis?
  
30. Speculabuntur super eum socii, divident illum negotiatores?
  
31. Numquid implebis telis pellem eius et iaculo hamato piscium caput illius?
  
32. Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES