Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 5

Bible Study - Iob 5 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Voca ergo, si est qui tibi re spondeat! Ad quem sanctorum converteris?
  
2. Vere stultum interficit iracundia, et fatuum occidit invidia.
  
3. Ego vidi stultum firma radice et maledixi sedi eius statim.
  
4. Longe fient filii eius a salute et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
  
5. Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.
  
6. Quia non egreditur ex pulvere nequitia, et de humo non oritur dolor.
  
7. Sed homo generat laborem, et aves elevant volatum.
  
8. Quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum,
  
9. qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero;
  
10. qui dat pluviam super faciem terrae et irrigat aquis rura;
  
11. qui ponit humiles in sublime et maerentes erigit sospitate;
  
12. qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod coeperant;
  
13. qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat.
  
14. Per diem incurrent tenebras et, quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
  
15. Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem;
  
16. et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum.
  
17. Beatus homo, qui corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes.
  
18. Quia ipse vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt.
  
19. In sex tribulationibus liberabit te, et in septem non tanget te malum.
  
20. In fame eruet te de morte et in bello de manu gladii.
  
21. A flagello linguae absconderis et non timebis vastationem, cum venerit.
  
22. In vastitate et fame ridebis et bestias terrae non formidabis.
  
23. Sed cum lapidibus campi pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi.
  
24. Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans habitationem tuam non falleris.
  
25. Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae.
  
26. Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
  
27. Ecce hoc, ut investigavimus, ita est; oboedi illi et tu sapias tibi ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES