Bible Study: FrontPage




 

Ioannes, Chapter 2

Bible Study - Ioannes 2 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi;
  
2. vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.
  
3. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”.
  
4. Et dicit ei Iesus: “ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”.
  
5. Dicit mater eius ministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”.
  
6. Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
  
7. Dicit eis Iesus: “ Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum.
  
8. Et dicit eis: “ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt.
  
9. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus
  
10. et dicit ei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”.
  
11. Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
  
12. Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus.
  
13. Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus.
  
14. Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;
  
15. et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit;
  
16. et his, qui columbas vendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ”.
  
17. Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelus domus tuae comedit me ”.
  
18. Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? ”.
  
19. Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”.
  
20. Dixerunt ergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? ”.
  
21. Ille autem dicebat de templo corporis sui.
  
22. Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.
  
23. Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.
  
24. Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
  
25. et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES