Bible Study: FrontPage




 

Ioannes, Chapter 3

Bible Study - Ioannes 3 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum;
  
2. hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo ”.
  
3. Respondit Iesus et dixit ei: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ”.
  
4. Dicit ad eum Nicodemus: “ Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? ”.
  
5. Respondit Iesus: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.
  
6. Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est.
  
7. Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.
  
8. Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ”.
  
9. Respondit Nicodemus et dixit ei: “ Quomodo possunt haec fieri? ”.
  
10. Respondit Iesus et dixit ei: “ Tu es magister Israel et haec ignoras?
  
11. Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis.
  
12. Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?
  
13. Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis.
  
14. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,
  
15. ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ”.
  
16. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
  
17. Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
  
18. Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.
  
19. Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.
  
20. Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius;
  
21. qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.
  
22. Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat.
  
23. Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur;
  
24. nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes.
  
25. Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione.
  
26. Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “ Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum! ”.
  
27. Respondit Ioannes et dixit: “ Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.
  
28. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum.
  
29. Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
  
30. Illum oportet crescere, me autem minui ”.
  
31. Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est;
  
32. et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit.
  
33. Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
  
34. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum.
  
35. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
  
36. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES