Bible Study: FrontPage




 

Ionas, Chapter 4

Bible Study - Ionas 4 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et afflictus est Ionas afflictione magna et iratus est;
  
2. et oravit ad Dominum et dixit: “ Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia.
  
3. Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita”.
  
4. Et dixit Dominus: “ Putasne bene irasceris tu? ”.
  
5. Et egressus est Ionas de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet umbraculum ibi et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret in civitate.
  
6. Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super Ionam, ut esset umbra super caput eius et protegeret eum ab afflictione sua. Et laetatus est Ionas super hedera laetitia magna.
  
7. Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit.
  
8. Et, cum ortus fuisset sol, praecepit Deus vento orientali calido; et percussit sol super caput Ionae, et elanguit; et petivit animae suae, ut moreretur, et dixit: “ Melius est mihi mori quam vivere ”
  
9. Et dixit Deus ad Ionam: “ Putasne bene irasceris tu super hedera? ”. Et dixit: “ Bene irascor ego usque ad mortem ”.
  
10. Et dixit Dominus: “ Tu doles super hederam, in qua non laborasti neque fecisti, ut cresceret, quae sub una nocte nata est et sub una nocte periit.
  
11. Et ego non parcam Nineve civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa? ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES