Bible Study: FrontPage




 

Iosue, Chapter 15

Bible Study - Iosue 15 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem australis plagae.
  
2. Terminus eius meridionalis a summitate maris Salsissimi et a lingua eius, quae respicit meridiem.
  
3. Egrediturque contra ascensum Acrabbim et pertransit in Sin ascenditque in meridie Cadesbarne et pervenit in Esron ascendens ad Addar et vertitur in Carca;
  
4. atque inde pertransiens in Asemona pervenit ad torrentem Aegypti; eruntque exitus eius ad mare Magnum: hic erit vobis finis meridianae plagae.
  
5. Ab oriente vero terminus erit mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis. Terminus aquilonis a lingua maris et ab extremis Iordanis
  
6. ascendit in Bethagla et transit ab aquilone Betharaba ascendens ad lapidem Boen filii Ruben
  
7. et ascendens ad Dabir de valle Achor et contra aquilonem vergens ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt ex adverso ascensionis Adommim, quae est ab australi parte torrentis, transit ad aquas, quae vocantur fons Solis, et erunt exitus eius ad fontem Rogel.
  
8. Ascenditque per convallem Benennom ex latere Iebusaei ad meridiem — haec est Ierusalem — et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra vallem Ennom ad occidentem in extrema parte vallis Raphaim contra aquilonem;
  
9. pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim.
  
10. Et vergit de Baala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem — id est Cheslon — et descendit in Bethsames transitque in Thamna
  
11. et pervenit ad latus septentrionale Accaron inclinaturque in Sechron et transit montem Baala pervenitque in Iebneel et finitur mari. Terminus occidentalis est mare Magnum.
  
12. Hi sunt termini filiorum Iudae per circuitum in cognationibus suis.
  
13. Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa est Hebron.
  
14. Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac: Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
  
15. Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariathsepher (id est civitas Litterarum).
  
16. Dixitque Chaleb: “ Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem ”.
  
17. Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb, deditque ei Axam filiam suam uxorem.
  
18. Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: “ Quid habes? ”, inquit.
  
19. At illa respondit: “ Da mihi benedictionem. Terram Nageb arentem dedisti mihi; iunge et irriguam ”. Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius.
  
20. Haec est possessio tribus filiorum Iudae per cognationes suas.
  
21. Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iudae iuxta terminos Edom in Nageb: Cabseel et Eder et Iagur
  
22. et Cina et Dimona et Adada
  
23. et Cades et Asor et Iethnan,
  
24. Ziph et Telem et Baloth
  
25. et Asorhadatta et Carioth, Esron — haec est Asor —
  
26. Amam et Sama et Molada
  
27. et Asargadda et Hasemon et Bethphelet
  
28. et Asarsual et Bersabee et Baziothia,
  
29. Baala et Iim et Esem
  
30. et Eltholad et Cesil et Horma
  
31. et Siceleg et Madmena et Sensenna
  
32. et Lebaoth et Selim et Enremmon: omnes civitates viginti novem et villae earum.
  
33. In campestribus vero: Esthaol et Saraa et Asena
  
34. et Zanoa et Engannim, Thapphua et Enaim,
  
35. Ierimoth et Odollam, Socho et Azeca
  
36. et Saarim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim et villae earum.
  
37. Sanan et Hadasa et Magdalgad
  
38. et Delean et Maspha et Iecethel,
  
39. Lachis et Bascath et Eglon
  
40. et Chebbon et Lehemas et Cethlis
  
41. et Gederoth, Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim et villae earum.
  
42. Lobna et Ether et Asan
  
43. et Iephtha et Esna et Nesib
  
44. et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem et villae earum.
  
45. Accaron cum filiabus et villulis suis;
  
46. ab Accaron usque ad mare: omnia, quae sunt ad latus Azoti, et viculos eorum,
  
47. Azotus cum filiabus et villulis suis, Gaza cum filiabus et villulis suis usque ad torrentem Aegypti, et mare Magnum terminus.
  
48. Et in monte: Samir et Iether et Socho
  
49. et Danna et Cariathsenna — haec est Dabir —
  
50. et Anab et Esthemo et Anim
  
51. et Gosen et Helon et Gilo: civitates undecim et villae earum.
  
52. Arab et Duma et Esaan
  
53. et Ianum et Beththapphua et Apheca
  
54. et Ammatha et Cariatharbe — haec est Hebron — et Sior: civitates novem et villae earum.
  
55. Maon et Carmel et Ziph et Iutta
  
56. et Iezrahel et Iucadam et Zanoa,
  
57. Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villae earum.
  
58. Halhul, Bethsur et Gedor
  
59. et Mareth et Bethanoth et Eltecon: civitates sex et villae earum. Thecue et Ephratha — haec est Bethlehem — et Phegor et Etam et Culon et Tatam et Sores et Carem et Gallim et Bether et Manahath: civitates undecim et villae earum.
  
60. Cariathbaal — haec est Cariathiarim (urbs Silvarum) — et Arebba: civitates duae et villae earum.
  
61. In deserto: Betharaba, Meddin et Sachacha
  
62. et Nebsan et civitas Salis et Engaddi: civitates sex et villae earum.
  
63. Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iudae delere; habitavitque Iebusaeus cum filiis Iudae in Ierusalem usque in praesentem diem.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES