Bible Study: FrontPage




 

Iudicum, Chapter 12

Bible Study - Iudicum 12 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Ecce autem convocatus vir Ephraim transiit contra aqui lonem, et dixerunt ad Iephte: “ Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam super te ”.
  
2. Quibus ille respondit: “ Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens, vocavique vos, ut mihi praeberetis auxilium, et facere noluistis.
  
3. Quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut hodie adversum me consurgatis in proelium? ”.
  
4. Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim. Percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: “ Fugitivi de Ephraim estis; Galaad habitat in medio Ephraim et Manasse ”.
  
5. Occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: “ Obsecro, ut me transire permittatis ”, dicebant ei Galaaditae: “ Numquid Ephrathaeus es? ”. Quo dicente: “ Non sum ”,
  
6. interrogabant eum: “ Dic ergo: Scibboleth ” (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: “ Sibboleth ”, illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia.
  
7. Iudicavitque Iephte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua in Galaad.
  
8. Post hunc iudicavit Israel Abesan de Bethlehem.
  
9. Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel;
  
10. mortuusque est ac sepultus in Bethlehem.
  
11. Cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israel decem annis;
  
12. mortuusque est ac sepultus in Ahialon terrae Zabulon.
  
13. Post hunc iudicavit Israel Abdon filius Illel Pharathonites.
  
14. Qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et iudicavit Israel octo annis;
  
15. mortuusque est ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim in monte Amalecite.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES