Bible Study: FrontPage




 

Iudith, Chapter 15

Bible Study - Iudith 15 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Ut autem audierunt hi, qui in tabernaculis erant, obstu puerunt super quod factum erat.
  
2. Et incidit in illos timor et tremor, et non erat homo, qui maneret contra faciem proximi sui adhuc, sed effusi simul fugiebant in omnem viam campi et montanae.
  
3. Et, qui castra collocaverant in montana circa Betuliam, in fugam conversi sunt. Et tunc filii Israel, omnis vir bellator eorum, diffusi sunt in illos.
  
4. Et misit Ozias Betomesthaim et Bemen et Chobam et Cholam in omnem finem Israel, qui renuntiarent de his rebus, quae consummata erant, et ut omnes in hostes effunderentur in interfectionem eorum.
  
5. Ut autem audierunt filii Israel, omnes simul irruerunt in illos et concidebant illos usque Chobam. Similiter autem et, qui in Ierusalem erant, advenerunt ex omni montana; renuntiata enim sunt illis, quae facta sunt in castris inimicorum illorum. Et qui in Galaad et qui in Galilaea erant, persecuti sunt illos et percusserunt eos plaga magna, donec transirent Damascum et terminos eorum.
  
6. Reliqui autem, qui inhabitabant Betuliam, irruerunt in castra Assyriae et exspoliaverunt eos et locupletati sunt valde.
  
7. Filii autem Israel regressi a caede dominati sunt reliquiis; et vici et villae in montana et in campestri multa spolia possederunt; multitudo enim magna erat.
  
8. Et venit Ioachim sacerdos magnus et seniores filiorum Israel, qui inhabitabant Ierusalem, ut viderent bona, quae fecit Dominus Israel, et ut viderent Iudith et loquerentur cum illa in pace.
  
9. Et, ut exiit ad illos Iudith, benedixerunt simul eam omnes et dixerunt ad illam: “ Tu exaltatio Ierusalem, tu gloria magna Israel, tu laus magna generis nostri.
  
10. Fecisti omnia haec in manu tua, fecisti bona cum Israel, et complacuit in illis Deus. Benedicta esto tu, mulier, apud Deum omnipotentem in aeternum tempus ”. Et dixit omnis populus: “ Fiat, fiat! ”.
  
11. Et exspoliavit populus castra per dies triginta, et dederunt Iudith tabernaculum Holofernis et omne argentum et lectus et vasa et omnem apparatum illius. Et accipiens illa imposuit in mulas et iunxit currus suos et congessit illa in ipsis.
  
12. Et concurrit omnis mulier Israel, ut videret eam, et benedixerunt eam et fecerunt ei chorum de se. Et accepit thyrsos in manibus suis et dedit mulieribus, quae secum erant.
  
13. Et coronatae sunt oliva, ipsa et quae cum illa erant. Et antecessit omni populo in chorea dux omnium mulierum, et sequebatur omnis vir Israel armatus, cum coronis et hymnis in ore ipsorum.
  
14. Et exordiebatur Iudith confessionem hanc in omni Israel, et acclamabat omnis populus laudationem hanc Domini.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES