Bible Study: FrontPage




 

Iudith, Chapter 4

Bible Study - Iudith 4 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et audierunt filii Israel, qui habitabant in Iudaea, omnia, quaecumque fecerat gentibus Holofernes princeps militiae Nabuchodonosor regis Assyriorum, et quemadmodum spoliaverat omnia sancta eorum et dederat ea in exterminium.
  
2. Et timuerunt multum valde a facie eius et pro Ierusalem et pro templo Domini Dei sui turbati sunt,
  
3. quoniam nuper ascenderant de captivitate, et nuper omnis populus Iudaeae collectus erat, et vasa et altare et domus ex commaculatione sanctificata erant.
  
4. Et miserunt in omnem finem Samariae et in vicos et Bethoron et Abelmain et Iericho et Choba et Aisora et convallem Salem.
  
5. Et praeoccupaverunt omnes vertices montium excelsorum et muris circumdederunt vicos, qui in eis sunt, et reposuerunt epimenia in praeparationem pugnae, quoniam nuper erant campi eorum demessi.
  
6. Et scripsit Ioachim sacerdos magnus, qui erat in diebus illis in Ierusalem, inhabitantibus Betuliam et Betomesthaim, quae est supra descensum contra Esdrelon, contra faciem campi prope Dothain,
  
7. dicens ut obtinerent ascensus montanae, quoniam per eos erat introitus in Iudaeam et erat facile prohibere ascendentes, eo quod angustus esset accessus viris plus quam duobus.
  
8. Et fecerunt filii Israel, sicut constituerat illis Ioachim sacerdos magnus et seniores totius plebis Israel, qui sedebant in Ierusalem.
  
9. Et exclamavit omnis vir Israel ad Deum in instantia magna, et humiliaverunt animas suas in ieiunio magno;
  
10. ipsi et mulieres eorum et infantes eorum et iumenta eorum et omnis advena et mercennarius et argento emptus eorum posuerunt cilicia super lumbos suos.
  
11. Et omnis vir Israel et mulier et pueri, qui habitabant in Ierusalem, prociderunt ante faciem templi et cineraverunt capita sua et extenderunt cilicia sua contra faciem templi Domini.
  
12. Et altare cilicio cooperuerunt et clamaverunt ad Deum Israel unanimes instanter, ut non daret in rapinam infantes eorum et mulieres in praedam et civitates hereditatis eorum in exterminium et sancta in maculationem et in improperium, gaudium gentibus.
  
13. Et audivit Dominus vocem eorum et vidit angustiam eorum; et erat populus ieiunans dies plures in tota Iudaea et Ierusalem, et prociderunt contra faciem sanctorum Domini omnipotentis.
  
14. Et Ioachim sacerdos magnus et omnes adstantes ante conspectum Domini sacerdotes et deservientes Domino praecincti ciliciis lumbos suos offerebant holocaustum instantiae et vota et voluntaria munera populi.
  
15. Et erat cinis super cidares eorum, et clamabant ad Dominum ex omni virtute, ut in bonum visitaret omnem domum Israel.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES