Bible Study: FrontPage




 

Malachias, Chapter 2

Bible Study - Malachias 2 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes.
  
2. Si nolueritis audi re et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
  
3. Ecce ego abscindam vobis brachium et dispergam stercus super vultum vestrum, stercus sollemnitatum vestrarum, et assumet vos secum;
  
4. et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum.
  
5. Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat.
  
6. Lex veritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis eius; in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate.
  
7. Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est.
  
8. Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum;
  
9. propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas et accepistis personam in lege.
  
10. Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum?
  
11. Dolum fecit Iuda, et abominatio facta est in Israel et in Ierusalem, quia contaminavit Iuda sanctuarium Domini, quod diligit, et accepit uxorem filiam dei alieni.
  
12. Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, filium et nepotem, de tabernaculis Iacob et de offerentibus munus Domino exercituum.
  
13. Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra;
  
14. et dicitis: “Quam ob causam?”. Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem adulescentiae tuae, cui tu factus es infidelis; et haec particeps tua et uxor foederis tui.
  
15. Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxori adulescentiae tuae noli esse infidelis.
  
16. Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles.
  
17. Laborare facitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: “In quo eum facimus laborare?”. In eo quod dicitis: “Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent” aut: “Ubi est Deus iudicii?”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES