Bible Study: FrontPage




 

Marcus, Chapter 16

Bible Study - Marcus 16 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum.
  
2. Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
  
3. Et dicebant ad invicem: “ Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? ”.
  
4. Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde.
  
5. Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
  
6. Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
  
7. Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis” ”.
  
8. Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.
  
9. Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia.
  
10. Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus;
  
11. et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt.
  
12. Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam;
  
13. et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt.
  
14. Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant.
  
15. Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae.
  
16. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.
  
17. Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,
  
18. serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt ”.
  
19. Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.
  
20. Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES