Bible Study: FrontPage




 

Nehemiae, Chapter 5

Bible Study - Nehemiae 5 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudaeos.
  
2. Et erant qui dicerent: “ Filios nostros et filias nostras pignoravimus, ut acciperemus frumentum et comederemus et viveremus! ”.
  
3. Et erant qui dicerent: “ Agros nostros et vineas et domos nostras opposuimus, ut acciperemus frumentum in fame! ”.
  
4. Et alii dicebant: “ Mutuo sumpsimus pecunias in tributa regis pro agris nostris et vineis nostris.
  
5. Et nunc sicut caro fratrum nostrorum sic caro nostra est, et sicut filii eorum ita et filii nostri; ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris quaedam iam in servitute subiugatae sunt, nec habemus unde possint redimi, quia agros nostros et vineas nostras alii possident ”.
  
6. Et iratus sum nimis, cum audissem clamorem eorum secundum verba haec.
  
7. Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et magistratus et dixi eis: “ Usuras singuli a fratribus vestris exigitis! ”. Et congregavi adversum eos contionem magnam
  
8. et dixi eis: “ Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Iudaeos, qui venditi fuerant gentibus, secundum possibilitatem nostram; quin potius et vos vendetis fratres vestros, ut vendentur nobis? ”. Et siluerunt nec invenerunt quid responderent.
  
9. Dixique ad eos: “ Non est bona res, quam facitis. Quare non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?
  
10. Et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum; non repetamus usuras istas.
  
11. Reddite eis hodie agros suos et vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniae frumenti vini et olei, quam exigere soletis ab eis ”.
  
12. Et dixerunt: “ Reddemus et ab eis nihil quaeremus; sicque faciemus, ut loqueris ”. Et vocavi sacerdotes et feci eos iurare, ut facerent, sicut dictum erat.
  
13. Insuper excussi sinum meum et dixi: “ Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis; sic excutiatur et vacuus fiat! ”. Et dixit universa multitudo: “ Amen! ”. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus, sicut erat dictum.
  
14. A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudae, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus.
  
15. Duces autem priores, qui fuerant ante me, gravaverunt populum et acceperunt ab eis cotidie pro pane siclos argenti quadraginta; sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei,
  
16. quin potius in opere muri restauravi et agrum non emi; et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
  
17. Iudaei quoque et magistratus, centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus, quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
  
18. Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus; et inter dies decem vina diversa multa. Insuper et annonas ducatus mei non quaesivi; gravis enim erat servitus populi huius.
  
19. Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia, quae feci populo huic.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES