Bible Study: FrontPage




 

Numeri, Chapter 12

Bible Study - Numeri 12 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam
  
2. et dixerunt: “ Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et per nos similiter est locutus? ”. Quod cum audisset Dominus
  
3. erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra
  
4. statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: “ Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus ”. Cumque fuissent egressi,
  
5. descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
  
6. dixit ad eos: “ Audite sermones meos! Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum.
  
7. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est!
  
8. Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? ”.
  
9. Iratusque contra eos abiit,
  
10. nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra,
  
11. ait ad Moysen: “ Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus,
  
12. ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra ”.
  
13. Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: “ Deus, obsecro, sana eam! ”.
  
14. Cui respondit Dominus: “ Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur ”.
  
15. Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
  
16. Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES