Bible Study: FrontPage




 

Numeri, Chapter 25

Bible Study - Numeri 25 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab,
  
2. quae vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Et illi comederunt et adoraverunt deos earum;
  
3. et adhaesit Israel Baalphegor. Et iratus Dominus
  
4. ait ad Moysen: “ Tolle cunctos principes populi et suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel ”.
  
5. Dixitque Moyses ad iudices Israel: “ Occidat unusquisque proximos suos, qui adhaeserunt Baalphegor ”.
  
6. Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad Madianitin, vidente Moyse et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi conventus.
  
7. Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio congregationis et, arrepta lancea,
  
8. ingressus est post virum Israelitem in cubiculum et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem, in locis genitalibus; cessavitque plaga a filiis Israel.
  
9. Et occisi sunt viginti quattuor milia hominum.
  
10. Dixitque Dominus ad Moysen:
  
11. “ Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo.
  
12. Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei,
  
13. et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel ”.
  
14. Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zamri filius Salu dux de cognatione et tribu Simeonis;
  
15. porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis tribus in Madian.
  
16. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
  
17. “ Pugnate contra Madianitas et percutite eos,
  
18. quia ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phegor et in negotio Cozbi filiae ducis Madian sororis eorum, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phegor ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES